- ARGAEUS sive ARGEUS
- ARGAEUS, sive ARGEUSApollinis et Cyrenes fil. Iustin. l. 13. c. 7. Aliter Pindarus Od. 9. Pyth. et Diodor. Sic. l. 4. qui Cyrenes filium unicum referunt aristaeum; Nomium vero et Agreum (ita enim legendum, non Argaeum, ut hîc) Aristaei cognomina faciunt, ideo sic dicti, quod venationi et pascendo esset adictus. Nam ἀγρεύς est venator, et νόμιος a νέμειν pascere dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.